monumenta.ch > Lactantius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Lactantius, Divinae Institutiones, 3, 28, 2
Non dissimili errore credunt esse fortunam, quasi deam quamdam res humanas variis casibus illudentem; quia nesciunt, unde sibi bona, et mala eveniant. Cum hac se compositos ad praeliandum putant; nec ullam tamen rationem reddunt, a quo et quam ob causam: sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur. Iam quicumque aliquos consolati sunt ob interitum amissionemque charorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt; nec omnino ulla eorum disputatio de virtute est, in qua non fortuna vexetur. M. Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur, eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus retudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruit: tum autem, cum amiserit charissimam filiam, victum se a fortuna turpiter confitetur. Cedo, inquit, et manum tollo. Quid hoc homine miserius, qui sic iaceat? Insipienter, inquit: sed qui profitetur se esse sapientem. Quid ergo sibi vult assumptio nominis? Quid contemptus ille rerum, qui magnificis verbis praetenditur? Quid dispar caeteris habitus? Aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo, qui sapiat, adhuc inventus est? Et quisquam nobis invidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes? cum ipsi nec scire se quidquam, nec sapere fateantur. Nam si quando ita defecerint, ut ne affingere quidem quidquam possint, quod faciunt in rebus caeteris: tum vero ignorantiae admonentur, et quasi furibundi exiliunt, et exclamant se caecos esse et excordes. Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia. Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, tamquam illi ad cogitandum rheda et quadrigis opus esset. Democritus quasi in puteo (Vid. Cic. Acad. cap. 12) quodam sic alto, ut fundus sit nullus, veritatem iacere demersam; nimirum stulte, ut caetera. Non enim tamquam in puteo demersa veritas est, quo vel descendere, vel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi vertice, vel potius in coelo, quod est verissimum. Quid enim est, cur eam potius in imum depressam diceret, quam in summum levatam? nisi forte mentem quoque in pedibus, aut in imis calcibus constituere malebat potius, quam in pectore, aut in capite.